Liber Deuteronomii, 27
1. præcepit autem Moses et seniores Israël populo dicentes custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie
1. Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie.
2. cumque transieritis Jordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
2. Cumque transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides et calce obduces eos,
3. ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis
3. ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi.
4. quando ergo transieritis Jordanem erige lapides quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
4. Quando ergo transieritis Iordanem, erigite istos lapides, sicut ego hodie praecipio vobis, in monte Hebal, et obduces eos calce;
5. et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
5. et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6. et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
6. de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo.
7. et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
7. Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo;
8. et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide
8. et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide”.
9. dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui
9. Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo;
10. audies vocem ejus et facies mandata atque justitias quas ego præcipio tibi
10. audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi”.
11. præcepitque Moses populo in die illo dicens
11. Praecepitque Moyses populo in die illo dicens:
12. hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Jordane transmisso Symeon Levi Judas Isachar Joseph et Beniamin
12. “Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin.
13. et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
13. Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et Zabulon, Dan et Nephthali.
14. et pronuntiabunt Levitæ dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce
14. Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:
15. maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
15. “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”.
16. maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
16. “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
17. maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
17. “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
18. maledictus qui errare facit cæcum in itinere et dicet omnis populus amen
18. “Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
19. maledictus qui pervertit judicium advenæ pupilli et viduæ et dicet omnis populus amen
19. “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
20. maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli ejus et dicet omnis populus amen
20. “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
21. maledictus qui dormit cum omni jumento et dicet omnis populus amen
21. “Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
22. maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suæ et dicet omnis populus amen
22. “Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
23. maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
23. “Maledictus, qui dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
24. maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
24. “Maledictus, qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
25. maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
25. “Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
26. maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
26. “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
