Evangelium secundum Matthaeum, 25
1. tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus quæ accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsæ
1. Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.
2. quinque autem ex eis erant fatuæ et quinque prudentes
2. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.
3. sed quinque fatuæ acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
3. Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;
4. prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
4. prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.
5. moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
5. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6. media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
6. Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”.
7. tunc surrexerunt omnes virgines illæ et ornaverunt lampades suas
7. Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.
8. fatuæ autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostræ extinguntur
8. Fatuae autem sapientibus dixerunt: “Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”.
9. responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
9. Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”.
10. dum autem irent emere venit sponsus et quæ paratæ erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est janua
10. Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.
11. novissime veniunt et reliquæ virgines dicentes domine domine aperi nobis
11. Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”.
12. at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
12. At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”.
13. vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
13. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
14. sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
14. Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
15. et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
15. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim
16. abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
16. abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;
17. similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
17. similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18. qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
18. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.
19. post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
19. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.
20. et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
20. Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”.
21. ait illi dominus ejus euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
21. Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”.
22. accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
22. Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”.
23. ait illi dominus ejus euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
23. Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”.
24. accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
24. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti;
25. et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
25. et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”.
26. respondens autem dominus ejus dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
26. Respondens autem dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi?
27. oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
27. Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura.
28. tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
28. Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta:
29. omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
29. omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
30. et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
30. Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”.
31. cum autem venerit Filius hominis in majestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem majestatis suæ
31. Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
32. et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
32. Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
33. et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
33. et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
34. tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
34. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
35. esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
35. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
36. nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
36. nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”.
37. tunc respondebunt ei justi dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
37. Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?
38. quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
38. Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus?
39. aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
39. Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?”.
40. et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
40. Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”.
41. tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus
41. Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.
42. esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
42. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;
43. hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
43. hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”.
44. tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
44. Tunc respondebunt et ipsi dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”.
45. tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
45. Tunc respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”.
46. et ibunt hii in supplicium æternum justi autem in vitam æternam
46. Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam”.
