Liber Ecclesiasticus, 8
1. Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
1. μὴ διαμάχου μετὰ ἀνθρώπου δυνάστου μήποτε ἐμπέσῃς εἰς τὰς χεῖρας αὐτοῦ
2. Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat pondus tuum:
2. μὴ ἔριζε μετὰ ἀνθρώπου πλουσίου μήποτε ἀντιστήσῃ σου τὴν ὁλκήν πολλοὺς γὰρ ἀπώλεσεν τὸ χρυσίον καὶ καρδίας βασιλέων ἐξέκλινεν
3. multos enim perdidit aurum, et argentum etiam cor regum subvertit.
3. μὴ διαμάχου μετὰ ἀνθρώπου γλωσσώδους καὶ μὴ ἐπιστοιβάσῃς ἐπὶ τὸ πῦρ αὐτοῦ ξύλα
4. Non litiges cum homine linguato et non struas in ignem illius ligna.
4. μὴ πρόσπαιζε ἀπαιδεύτῳ ἵνα μὴ ἀτιμάζωνται οἱ πρόγονοί σου
5. Non communices homini indocto, ne contemnaris a principibus.
5. μὴ ὀνείδιζε ἄνθρωπον ἀποστρέφοντα ἀπὸ ἁμαρτίας μνήσθητι ὅτι πάντες ἐσμὲν ἐν ἐπιτίμοις
6. Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione sumus.
6. μὴ ἀτιμάσῃς ἄνθρωπον ἐν γήρᾳ αὐτοῦ καὶ γὰρ ἐξ ἡμῶν γηράσκουσιν
7. Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt.
7. μὴ ἐπίχαιρε ἐπὶ νεκρῷ μνήσθητι ὅτι πάντες τελευτῶμεν
8. Noli de mortuo inimico tuo gaudere; memento quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire.
8. μὴ παρίδῃς διήγημα σοφῶν καὶ ἐν ταῖς παροιμίαις αὐτῶν ἀναστρέφου ὅτι παρ’ αὐτῶν μαθήσῃ παιδείαν καὶ λειτουργῆσαι μεγιστᾶσιν
9. Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis eorum conversare;
9. μὴ ἀστόχει διηγήματος γερόντων καὶ γὰρ αὐτοὶ ἔμαθον παρὰ τῶν πατέρων αὐτῶν ὅτι παρ’ αὐτῶν μαθήσῃ σύνεσιν καὶ ἐν καιρῷ χρείας δοῦναι ἀπόκρισιν
10. ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela.
10. μὴ ἔκκαιε ἄνθρακας ἁμαρτωλοῦ μὴ ἐμπυρισθῇς ἐν πυρὶ φλογὸς αὐτοῦ
11. Non te praetereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis;
11. μὴ ἐξαναστῇς ἀπὸ προσώπου ὑβριστοῦ ἵνα μὴ ἐγκαθίσῃ ὡς ἔνεδρον τῷ στόματί σου
12. quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis dare responsum.
12. μὴ δανείσῃς ἀνθρώπῳ ἰσχυροτέρῳ σου καὶ ἐὰν δανείσῃς ὡς ἀπολωλεκὼς γίνου
13. Non incendas carbones peccatorum arguens eos et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
13. μὴ ἐγγυήσῃ ὑπὲρ δύναμίν σου καὶ ἐὰν ἐγγυήσῃ ὡς ἀποτείσων φρόντιζε
14. Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
14. μὴ δικάζου μετὰ κριτοῦ κατὰ γὰρ τὴν δόξαν αὐτοῦ κρινοῦσιν αὐτῷ
15. Noli fenerari homini fortiori te; quod si feneraveris, quasi perditum habe.
15. μετὰ τολμηροῦ μὴ πορεύου ἐν ὁδῷ ἵνα μὴ βαρύνηται κατὰ σοῦ αὐτὸς γὰρ κατὰ τὸ θέλημα αὐτοῦ ποιήσει καὶ τῇ ἀφροσύνῃ αὐτοῦ συναπολῇ
16. Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
16. μετὰ θυμώδους μὴ ποιήσῃς μάχην καὶ μὴ διαπορεύου μετ’ αὐτοῦ τὴν ἔρημον ὅτι ὡς οὐδὲν ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ αἷμα καὶ ὅπου οὐκ ἔστιν βοήθεια καταβαλεῖ σε
17. Non litiges contra iudicem, quoniam secundum placitum suum iudicat.
17. μετὰ μωροῦ μὴ συμβουλεύου οὐ γὰρ δυνήσεται λόγον στέξαι
18. Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
18. ἐνώπιον ἀλλοτρίου μὴ ποιήσῃς κρυπτόν οὐ γὰρ γινώσκεις τί τέξεται
19. Cum iracundo non facias rixam et cum ipso non eas in desertum, quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et, ubi non est adiutorium, elidet te.
19. παντὶ ἀνθρώπῳ μὴ ἔκφαινε σὴν καρδίαν καὶ μὴ ἀναφερέτω σοι χάριν
20. Cum fatuis consilium non habeas; non enim poterunt occultare secretum tuum.
20.
21. Coram extraneo nihil facias cautum; nescis enim quid pariet.
21.
22. Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte repellas a te bonum.
22.