Mosaico decorativo

1. Laus patrum. Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua.

1. αἰνέσωμεν δὴ ἄνδρας ἐνδόξους καὶ τοὺς πατέρας ἡμῶν τῇ γενέσει

2. Multam gloriam fecit Dominus, magnificentiam suam a saeculo.

2. πολλὴν δόξαν ἔκτισεν ὁ κύριος τὴν μεγαλωσύνην αὐτοῦ ἀπ’ αἰῶνος

3. Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetiis,

3. κυριεύοντες ἐν ταῖς βασιλείαις αὐτῶν καὶ ἄνδρες ὀνομαστοὶ ἐν δυνάμει βουλεύοντες ἐν συνέσει αὐτῶν ἀπηγγελκότες ἐν προφητείαις

4. regentes populum in consiliis et peritia scripturae populos; verba sapientiae in disciplina eorum,

4. ἡγούμενοι λαοῦ ἐν διαβουλίοις καὶ συνέσει γραμματείας λαοῦ σοφοὶ λόγοι ἐν παιδείᾳ αὐτῶν

5. requirentes modos musicos et narrantes carmina scripturarum;

5. ἐκζητοῦντες μέλη μουσικῶν καὶ διηγούμενοι ἔπη ἐν γραφῇ

6. homines divites innixi virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis.

6. ἄνδρες πλούσιοι κεχορηγημένοι ἰσχύι εἰρηνεύοντες ἐν κατοικίαις αὐτῶν

7. Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et a diebus suis habentur in laudibus.

7. πάντες οὗτοι ἐν γενεαῖς ἐδοξάσθησαν καὶ ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτῶν καύχημα

8. De illis nati sunt, qui reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.

8. εἰσὶν αὐτῶν οἳ κατέλιπον ὄνομα τοῦ ἐκδιηγήσασθαι ἐπαίνους

9. Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint; et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum post ipsos.

9. καὶ εἰσὶν ὧν οὐκ ἔστιν μνημόσυνον καὶ ἀπώλοντο ὡς οὐχ ὑπάρξαντες καὶ ἐγένοντο ὡς οὐ γεγονότες καὶ τὰ τέκνα αὐτῶν μετ’ αὐτούς

10. Sed hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non fuerunt in oblivione.

10. ἀλλ’ ἢ οὗτοι ἄνδρες ἐλέους ὧν αἱ δικαιοσύναι οὐκ ἐπελήσθησαν

11. Cum semine eorum permanent, bona hereditas, nepotes eorum,

11. μετὰ τοῦ σπέρματος αὐτῶν διαμενεῖ ἀγαθὴ κληρονομία ἔκγονα αὐτῶν

12. et in testamentis stetit semen eorum;

12. ἐν ταῖς διαθήκαις ἔστη τὸ σπέρμα αὐτῶν καὶ τὰ τέκνα αὐτῶν δι’ αὐτούς

13. et filii eorum propter illos. Usque in aeternum manet semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur.

13. ἕως αἰῶνος μενεῖ σπέρμα αὐτῶν καὶ ἡ δόξα αὐτῶν οὐκ ἐξαλειφθήσεται

14. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem;

14. τὰ σώματα αὐτῶν ἐν εἰρήνῃ ἐτάφη καὶ τὸ ὄνομα αὐτῶν ζῇ εἰς γενεάς

15. sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.

15. σοφίαν αὐτῶν διηγήσονται λαοί καὶ τὸν ἔπαινον ἐξαγγέλλει ἐκκλησία

16. Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus paenitentiam.

16. Ενωχ εὐηρέστησεν κυρίῳ καὶ μετετέθη ὑπόδειγμα μετανοίας ταῖς γενεαῖς

17. Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio;

17. Νωε εὑρέθη τέλειος δίκαιος ἐν καιρῷ ὀργῆς ἐγένετο ἀντάλλαγμα διὰ τοῦτον ἐγενήθη κατάλειμμα τῇ γῇ ὅτε ἐγένετο κατακλυσμός

18. propter eum dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium:

18. διαθῆκαι αἰῶνος ἐτέθησαν πρὸς αὐτόν ἵνα μὴ ἐξαλειφθῇ κατακλυσμῷ πᾶσα σάρξ

19. testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri posset diluvio omnis caro.

19. Αβρααμ μέγας πατὴρ πλήθους ἐθνῶν καὶ οὐχ εὑρέθη ὅμοιος ἐν τῇ δόξῃ

20. Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventa macula in gloria eius; qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo.

20. ὃς συνετήρησεν νόμον ὑψίστου καὶ ἐγένετο ἐν διαθήκῃ μετ’ αὐτοῦ ἐν σαρκὶ αὐτοῦ ἔστησεν διαθήκην καὶ ἐν πειρασμῷ εὑρέθη πιστός

21. In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.

21. διὰ τοῦτο ἐν ὅρκῳ ἔστησεν αὐτῷ ἐνευλογηθῆναι ἔθνη ἐν σπέρματι αὐτοῦ πληθῦναι αὐτὸν ὡς χοῦν τῆς γῆς καὶ ὡς ἄστρα ἀνυψῶσαι τὸ σπέρμα αὐτοῦ καὶ κατακληρονομῆσαι αὐτοὺς ἀπὸ θαλάσσης ἕως θαλάσσης καὶ ἀπὸ ποταμοῦ ἕως ἄκρου τῆς γῆς

22. Ideo iure iurando statuit illi benedici gentes in semine eius, crescere illum quasi terrae cumulum

22. καὶ ἐν τῷ Ισαακ ἔστησεν οὕτως δι’ Αβρααμ τὸν πατέρα αὐτοῦ

23. et ut stellas exaltare semen eius et hereditare illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae.

23. εὐλογίαν πάντων ἀνθρώπων καὶ διαθήκην κατέπαυσεν ἐπὶ κεφαλὴν Ιακωβ ἐπέγνω αὐτὸν ἐν εὐλογίαις αὐτοῦ καὶ ἔδωκεν αὐτῷ ἐν κληρονομίᾳ καὶ διέστειλεν μερίδας αὐτοῦ ἐν φυλαῖς ἐμέρισεν δέκα δύο

24. Et in Isaac eodem modo statuit propter Abraham patrem eius.

24.

25. Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob.

25.

26. Agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit illi partem in tribubus duodecim.

26.

27. Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis,

27.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras