Fundar 26 Resultados para: videbo

  • eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9, 16)

  • descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam (Liber Genesis 18, 21)

  • et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus jacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit (Liber Genesis 21, 16)

  • et addetis ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quæ præcedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi (Liber Genesis 32, 20)

  • et ait sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar (Liber Genesis 45, 28)

  • dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus (Liber Exodus 3, 3)

  • respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam (Liber Exodus 10, 29)

  • erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti (Liber Exodus 12, 13)

  • de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur (Liber Numeri 23, 9)

  • videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Jacob et consurget virga de Israël et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth (Liber Numeri 24, 17)

  • transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Jordanem et montem istum egregium et Libanum (Liber Deuteronomii 3, 25)

  • ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar (Liber Deuteronomii 18, 16)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina