Fundar 889 Resultados para: via
et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud (Evangelium secundum Marcum 4, 4)
hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
et præcepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona æs (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
et si dimisero eos jejunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt (Evangelium secundum Marcum 8, 3)
et egressus est Jesus et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines (Evangelium secundum Marcum 8, 27)
et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis (Evangelium secundum Marcum 9, 32)
at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum major (Evangelium secundum Marcum 9, 33)
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam æternam percipiam (Evangelium secundum Marcum 10, 17)
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et præcedebat illos Jesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim cœpit illis dicere quæ essent ei ventura (Evangelium secundum Marcum 10, 32)
et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis ejus et plurima multitudine filius Timei Bartimeus cæcus sedebat juxta viam mendicans (Evangelium secundum Marcum 10, 46)
Jesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via (Evangelium secundum Marcum 10, 52)
multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes cædebant de arboribus et sternebant in via (Evangelium secundum Marcum 11, 8)