Fundar 889 Resultados para: via

  • cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere (Liber Numeri 22, 23)

  • et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit (Liber Numeri 22, 26)

  • protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram (Liber Numeri 22, 31)

  • cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria (Liber Numeri 22, 32)

  • et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret (Liber Numeri 22, 33)

  • surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit (Liber Numeri 24, 25)

  • undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 2)

  • profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut præceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 19)

  • et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum (Liber Deuteronomii 1, 31)

  • qui præcessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis (Liber Deuteronomii 1, 33)

  • vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri (Liber Deuteronomii 1, 40)

  • itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma (Liber Deuteronomii 1, 44)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina