Fundar 148 Resultados para: vester
et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius (Prophetia Ioel 3, 17)
sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 37)
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)
nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra (Evangelium secundum Matthaeum 6, 14)
si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra (Evangelium secundum Matthaeum 6, 15)
respicite volatilia cæli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester cælestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)
hæc enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in cælis est dabit bona petentibus se (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)
et videntes Pharisæi dicebant discipulis ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester (Evangelium secundum Matthaeum 9, 11)
et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma (Evangelium secundum Matthaeum 17, 23)
non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)