Fundar 52 Resultados para: utero

  • dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quæso domine mi vir Dei noli mentiri ancillæ tuæ (Liber II Regum 4, 16)

  • et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio (Liber II Paralipomenon 32, 21)

  • memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo (Liber Thobis 4, 4)

  • et dixit nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum (Liber Iob 1, 21)

  • quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii (Liber Iob 3, 11)

  • fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum (Liber Iob 10, 19)

  • panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus (Liber Iob 20, 14)

  • numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus (Liber Iob 31, 15)

  • quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meæ egressa est mecum (Liber Iob 31, 18)

  • de cujus utero egressa est glacies et gelu de cælo quis genuit (Liber Iob 38, 29)

  • in te projectus sum ex utero de ventre matris meæ Deus meus es tu (Liber Psalmorum 21, 11)

  • alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa (Liber Psalmorum 57, 4)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina