Fundar 39 Resultados para: universus

  • surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Juda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam (Liber II Samuelis 6, 2)

  • venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israël sequitur Absalom (Liber II Samuelis 15, 13)

  • omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum (Liber II Samuelis 15, 23)

  • venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi (Liber II Samuelis 16, 14)

  • responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israël et cum eo manebo (Liber II Samuelis 16, 18)

  • sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israël a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum (Liber II Samuelis 17, 11)

  • cumque transisset universus populus et rex Jordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum (Liber II Samuelis 19, 39)

  • convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus (Liber I Regum 8, 2)

  • dixeruntque omnes majores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi (Liber I Regum 20, 8)

  • tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia (Liber II Regum 14, 21)

  • universus ergo Israël dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum (Liber I Paralipomenon 9, 1)

  • porro David et universus Israël ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis (Liber I Paralipomenon 13, 8)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina