Fundar 33 Resultados para: universas

  • et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cujus culmen pertingat ad cælum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras (Liber Genesis 11, 4)

  • atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt ædificare civitatem (Liber Genesis 11, 8)

  • et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo (Liber Genesis 26, 3)

  • et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ (Liber Genesis 26, 4)

  • et ejecit universas gentes Amorreum habitatorem terræ quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster (Liber Iosue 24, 18)

  • misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël dicens statim ut audieritis clangorem bucinæ dicite regnavit Absalom in Hebron (Liber II Samuelis 15, 10)

  • et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus (Liber I Regum 15, 12)

  • anno quartodecimo regis Ezechiæ ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas et cepit eas (Liber II Regum 18, 13)

  • et ait ad omnem cœtum Israël si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos (Liber I Paralipomenon 13, 2)

  • tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim (Liber II Paralipomenon 16, 4)

  • sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 14)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina