Fundar 236 Resultados para: tuos

  • et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio (Liber Ieremiae 5, 17)

  • hæc dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud (Liber Ieremiae 13, 1)

  • tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petræ (Liber Ieremiae 13, 4)

  • divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis (Liber Ieremiae 15, 13)

  • et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit (Liber Ieremiae 15, 14)

  • sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis (Liber Ieremiae 17, 3)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Judam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio (Liber Ieremiae 20, 4)

  • omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua (Liber Ieremiae 22, 22)

  • propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque prædatores tuos dabo in prædam (Liber Ieremiae 30, 16)

  • ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis et ipsæ dicent seduxerunt te et prævaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in cæno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te (Liber Ieremiae 38, 22)

  • tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei (Liber Ieremiae 39, 12)

  • relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduæ tuæ in me sperabunt (Liber Ieremiae 49, 11)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina