Fundar 145 Resultados para: testimonium

  • et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis (Actus Apostolorum 4, 33)

  • qui dixerunt Cornelius centurio vir justus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Judæorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te (Actus Apostolorum 10, 22)

  • huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum (Actus Apostolorum 10, 43)

  • et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Jesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas (Actus Apostolorum 13, 22)

  • multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)

  • et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (Actus Apostolorum 15, 8)

  • huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres (Actus Apostolorum 16, 2)

  • sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur (Actus Apostolorum 22, 5)

  • Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Judæis (Actus Apostolorum 22, 12)

  • et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me (Actus Apostolorum 22, 18)

  • præscientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi Pharisæus (Actus Apostolorum 26, 5)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina