Fundar 49 Resultados para: terrarum

  • videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te (Liber Deuteronomii 28, 10)

  • ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore (Liber Iosue 4, 25)

  • tu exaudies in cælo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israël et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 43)

  • quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea (Liber II Regum 18, 35)

  • universique regni ejus et fortitudinis et temporum quæ transierunt sub eo sive in Israël sive in cunctis regnis terrarum (Liber I Paralipomenon 29, 30)

  • excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiæ et satrapæ terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 14)

  • omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus (Liber II Paralipomenon 9, 23)

  • verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meæ et servitutis regni terrarum (Liber II Paralipomenon 12, 8)

  • et ejecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii (Liber II Paralipomenon 13, 9)

  • in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum (Liber II Paralipomenon 15, 5)

  • itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda nec audebant bellare contra Josaphat (Liber II Paralipomenon 17, 10)

  • inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël (Liber II Paralipomenon 20, 29)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina