Fundar 1055 Resultados para: terram

  • et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Æthiopiæ (Liber Genesis 2, 13)

  • et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 14)

  • in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris (Liber Genesis 3, 19)

  • emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est (Liber Genesis 3, 23)

  • nunc igitur maledictus eris super terram quæ aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (Liber Genesis 4, 11)

  • cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram (Liber Genesis 4, 12)

  • cumque cœpissent homines multiplicari super terram et filias procreassent (Liber Genesis 6, 1)

  • gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6, 4)

  • cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6, 12)

  • ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur (Liber Genesis 6, 17)

  • adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7, 4)

  • eratque sescentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram (Liber Genesis 7, 6)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina