Fundar 169 Resultados para: suorum

  • quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum (Liber Ecclesiasticus 1, 15)

  • omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius (Liber Ecclesiasticus 16, 15)

  • posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum (Liber Ecclesiasticus 17, 7)

  • laboravit dives in congregatione substantiæ et in requie sua replebitur bonorum suorum (Liber Ecclesiasticus 31, 3)

  • quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum (Liber Isaiae 7, 16)

  • sed judicabit in justitia pauperes et arguet in æquitate pro mansuetis terræ et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium (Liber Isaiae 11, 4)

  • et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus (Liber Isaiae 24, 23)

  • et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)

  • suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Juda ædificabimini et deserta ejus suscitabo (Liber Isaiae 44, 26)

  • laudate cæli et exulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur (Liber Isaiae 49, 13)

  • reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)

  • et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam (Liber Ieremiae 16, 18)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina