Fundar 1375 Resultados para: societatem Simon exercitum victoria proelio castra Hierusalem libertatem templum sacrificium reconstruction
quærentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem (Actus Apostolorum 21, 31)
alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere præ tumultu jussit duci eum in castra (Actus Apostolorum 21, 34)
et cum cœpisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit græce nosti (Actus Apostolorum 21, 37)
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur (Actus Apostolorum 22, 5)
factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis (Actus Apostolorum 22, 17)
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me (Actus Apostolorum 22, 18)
jussit tribunus induci eum in castra et flagellis cædi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei (Actus Apostolorum 22, 24)
et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis jussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra (Actus Apostolorum 23, 10)
sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romæ testificari (Actus Apostolorum 23, 11)
quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo (Actus Apostolorum 23, 16)
et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra (Actus Apostolorum 23, 32)
qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus (Actus Apostolorum 24, 6)