Fundar 12 Resultados para: scribo
non ut confundam vos hæc scribo sed ut filios meos carissimos moneo (Epistula I ad Corinthios 4, 14)
si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quæ scribo vobis quia Domini sunt mandata (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
ideo hæc absens scribo ut non præsens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in ædificationem et non in destructionem (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
quæ autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior (Epistula ad Galatas 1, 20)
salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
hæc tibi scribo sperans venire ad te cito (Epistula I ad Timotheum 3, 14)
hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem (Epistula II Petri 3, 1)
filioli mei hæc scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (Epistula I Ioannis 2, 1)
carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)
iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebræ transeunt et lumen verum jam lucet (Epistula I Ioannis 2, 8)
scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus (Epistula I Ioannis 2, 12)
scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum (Epistula I Ioannis 2, 13)