Fundar 770 Resultados para: quoque

  • divitiæ tuæ et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautæ tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo præerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quæ est in medio tui cadent in corde maris in die ruinæ tuæ (Prophetia Ezechielis 27, 27)

  • et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem ædificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine (Prophetia Ezechielis 40, 20)

  • et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus (Prophetia Ezechielis 41, 25)

  • istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu ejus erat cubitus et cubitus in latitudine et definitio usque ad labium ejus in circuitu palmus unus hæc quoque erat fossa altaris (Prophetia Ezechielis 43, 13)

  • principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem juxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem (Prophetia Ezechielis 45, 7)

  • mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et decem bati chorum faciunt quia decem bati implent chorum (Prophetia Ezechielis 45, 14)

  • et œphi per vitulum œphi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus ejus et olei hin per singula œphi (Prophetia Ezechielis 46, 7)

  • Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini. (Prophetia Danielis 2, 9)

  • Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires. (Prophetia Danielis 2, 30)

  • hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. (Prophetia Danielis 2, 36)

  • et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri volucres quoque caëli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit tu es ergo caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina