Fundar 2584 Resultados para: quod

  • ut probatum vestræ fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 7)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones et posteriores glorias (Epistula I Petri 1, 11)

  • propter quod succincti lumbos mentis vestræ sobrii perfecte sperate in eam quæ offertur vobis gratiam in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 13)

  • scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis (Epistula I Petri 1, 18)

  • verbum autem Domini manet in æternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos (Epistula I Petri 1, 25)

  • propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur (Epistula I Petri 2, 6)

  • et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt (Epistula I Petri 2, 8)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis (Epistula I Petri 2, 12)

  • sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples (Epistula I Petri 3, 4)

  • sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem (Epistula I Petri 3, 16)

  • quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi (Epistula I Petri 3, 21)

  • ut jam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis (Epistula I Petri 4, 2)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina