Fundar 5882 Resultados para: quo

  • pænituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus (Liber Genesis 6, 6)

  • de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram (Liber Genesis 7, 8)

  • ipsi et omne animal secundum genus suum universaque jumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universæ aves omnesque volucres (Liber Genesis 7, 14)

  • quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat (Liber Genesis 7, 20)

  • emisit quoque columbam post eum ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ (Liber Genesis 8, 8)

  • at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Nœ quod cessassent aquæ super terram (Liber Genesis 8, 11)

  • igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutæ sunt aquæ super terram et aperiens Nœ tectum arcæ aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terræ (Liber Genesis 8, 13)

  • et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia (Liber Genesis 9, 3)

  • excepto quod carnem cum sanguine non comedetis (Liber Genesis 9, 4)

  • hæc quoque dixit Deus ad Nœ et ad filios ejus cum eo (Liber Genesis 9, 8)

  • dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas (Liber Genesis 9, 12)

  • eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9, 16)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina