Fundar 323 Resultados para: purus corde

  • amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non hæsitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei (Evangelium secundum Marcum 11, 23)

  • et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum (Evangelium secundum Marcum 12, 30)

  • et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum majus est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis (Evangelium secundum Marcum 12, 33)

  • et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo (Evangelium secundum Lucam 1, 66)

  • Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 19)

  • et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 51)

  • qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant (Evangelium secundum Lucam 8, 12)

  • quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia (Evangelium secundum Lucam 8, 15)

  • ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum (Evangelium secundum Lucam 10, 27)

  • quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et cœperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari (Evangelium secundum Lucam 12, 45)

  • et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ (Evangelium secundum Lucam 24, 25)

  • excæcavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos (Evangelium secundum Ioannem 12, 40)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina