Fundar 54 Resultados para: pone

  • cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)

  • levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa (Liber I Samuelis 9, 24)

  • tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eis (Liber I Regum 20, 24)

  • et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum (Liber II Regum 4, 38)

  • at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum (Liber II Regum 6, 22)

  • dixit ad regem Israël pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis (Liber II Regum 13, 16)

  • dixitque ei hæc vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei ædificetur in loco suo (Liber Esdrae 5, 15)

  • ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse (Liber Iudith 7, 9)

  • libera me et pone juxta te et cujusvis manus pugnet contra me (Liber Iob 17, 3)

  • suscipe ex ore illius legem et pone sermones ejus in corde tuo (Liber Iob 22, 22)

  • pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui (Liber Iob 40, 27)

  • legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos (Liber Psalmorum 26, 11)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina