Fundar 1088 Resultados para: pie
sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt (Epistula I ad Corinthios 3, 20)
ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare inter fratrem suum (Epistula I ad Corinthios 6, 5)
an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
hæc autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt (Epistula I ad Corinthios 10, 6)
alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ alii autem sermo scientiæ secundum eundem Spiritum (Epistula I ad Corinthios 12, 8)
cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quæ erant parvuli (Epistula I ad Corinthios 13, 11)
insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur (Epistula I ad Corinthios 15, 36)
qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet (Epistula II ad Corinthios 1, 10)
nam gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ nostræ quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos (Epistula II ad Corinthios 1, 12)
nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quæ de cælo est superindui cupientes (Epistula II ad Corinthios 5, 2)
utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ sed et subportate me (Epistula II ad Corinthios 11, 1)