Fundar 86 Resultados para: obsecro

  • sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis (Liber Numeri 11, 15)

  • ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus (Liber Numeri 12, 11)

  • clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam (Liber Numeri 12, 13)

  • dimitte obsecro peccatum populi tui hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum (Liber Numeri 14, 19)

  • obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 21, 22)

  • obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus (Liber Numeri 22, 19)

  • dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquæ quia valde sitio quæ aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum (Liber Iudicum 4, 19)

  • dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)

  • qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israël ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei (Liber Iudicum 6, 15)

  • dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian (Liber Iudicum 8, 5)

  • occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis per quæ Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditæ numquid Ephrateus es quo dicente non sum (Liber Iudicum 12, 5)

  • oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est (Liber Iudicum 13, 8)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina