Fundar 69 Resultados para: nullus

  • ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus (Liber Iob 36, 22)

  • ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur (Liber Iob 38, 26)

  • inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis (Liber Ecclesiastes 9, 15)

  • his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est (Liber Ecclesiastes 12, 12)

  • hæc dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens cælos solus stabiliens terram et nullus mecum (Liber Isaiae 44, 24)

  • onager adsuetus in solitudine in desiderio animæ suæ adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quærunt eam non deficient in menstruis ejus invenient eam (Liber Ieremiae 2, 24)

  • adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in prœlio (Liber Ieremiae 8, 6)

  • quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui (Liber Ieremiae 10, 7)

  • posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde (Liber Ieremiae 12, 11)

  • et suscitabo super eos pastores et pascent eos non formidabunt ultra et non pavebunt et nullus quæretur ex numero dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 4)

  • dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba hæc et non morieris (Liber Ieremiae 38, 24)

  • omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Ægyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos (Liber Ieremiae 42, 17)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina