Fundar 170 Resultados para: meos

  • hæc dicit Dominus Sanctus Israël plastes ejus ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi (Liber Isaiae 45, 11)

  • et ponam omnes montes meos in viam et semitæ meæ exaltabuntur (Liber Isaiae 49, 11)

  • hæc dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum (Liber Isaiae 65, 8)

  • et educam de Jacob semen et de Juda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi (Liber Isaiae 65, 9)

  • omnia hæc manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos (Liber Isaiae 66, 2)

  • incrassati sunt et inpinguati et præterierunt sermones meos pessime causam non judicaverunt causam pupilli non direxerunt et judicium pauperum non judicaverunt (Liber Ieremiae 5, 28)

  • a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens (Liber Ieremiae 7, 25)

  • hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israël ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Juda evellam de medio eorum (Liber Ieremiae 12, 14)

  • et possedi lumbare juxta verbum Domini et posui circa lumbos meos (Liber Ieremiae 13, 2)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes ejus universa mala quæ locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos (Liber Ieremiae 19, 15)

  • et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et ædificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam (Liber Ieremiae 24, 6)

  • eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quæ misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 19)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina