Fundar 1477 Resultados para: mea

  • dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est (Liber Genesis 2, 23)

  • dixitque Cain ad Dominum major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Liber Genesis 4, 13)

  • dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum (Liber Genesis 4, 23)

  • dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui (Liber Genesis 12, 13)

  • qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ (Liber Genesis 14, 22)

  • dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti (Liber Genesis 16, 2)

  • dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quæ videns quod conceperit despectui me habet judicet Dominus inter me et te (Liber Genesis 16, 5)

  • quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar (Liber Genesis 19, 19)

  • est civitas hæc juxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea (Liber Genesis 19, 20)

  • dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Geraræ et tulit eam (Liber Genesis 20, 2)

  • nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc (Liber Genesis 20, 5)

  • respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam (Liber Genesis 20, 11)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina