Fundar 578 Resultados para: juxta

  • quartadecima die mensis hujus ad vesperam juxta omnes cærimonias et justificationes ejus (Liber Numeri 9, 3)

  • qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai juxta omnia quæ mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israël (Liber Numeri 9, 5)

  • peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini juxta cærimonias et justificationes ejus præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ (Liber Numeri 9, 14)

  • per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi (Liber Numeri 9, 23)

  • in secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et juxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione (Liber Numeri 10, 6)

  • moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Numeri 10, 13)

  • Amalech habitat in meridie Hettheus et Jebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis (Liber Numeri 13, 30)

  • dixitque Dominus dimisi juxta verbum tuum (Liber Numeri 14, 20)

  • juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam (Liber Numeri 14, 34)

  • cumque fecisset juxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram (Liber Numeri 23, 2)

  • dixitque Balaam ad Balac sta paulisper juxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi (Liber Numeri 23, 3)

  • reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum (Liber Numeri 23, 6)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina