Fundar 23 Resultados para: iratusque

  • iratusque Dominus claudat cælum et pluviæ non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 17)

  • filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël (Liber Iosue 7, 1)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)

  • iratusque est furor Domini in Israël et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit (Liber Iudicum 2, 20)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiæ servieruntque ei octo annis (Liber Iudicum 3, 8)

  • inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui (Liber Iudicum 14, 19)

  • iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi juxta arcam Dei (Liber II Samuelis 6, 7)

  • iratusque est furor Domini contra Israël et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriæ et in manu Benadad filii Azaël cunctis diebus (Liber II Regum 13, 3)

  • iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo (Liber II Regum 17, 18)

  • iratusque Asa adversus videntem jussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos (Liber II Paralipomenon 16, 10)

  • iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 19)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina