Fundar 29 Resultados para: intus
Et fecerunt sicut præceperat clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. (Prophetia Danielis 13, 18)
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia (Evangelium secundum Matthaeum 23, 25)
Pharisæe cæce munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)
væ vobis scribæ et Pharisæi hypocritæ quia similes estis sepulchris dealbatis quæ a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia (Evangelium secundum Matthaeum 23, 27)
sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Evangelium secundum Matthaeum 23, 28)
ab intus enim de corde hominum cogitationes malæ procedunt adulteria fornicationes homicidia (Evangelium secundum Marcum 7, 21)
omnia hæc mala ab intus procedunt et communicant hominem (Evangelium secundum Marcum 7, 23)
et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse jam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi (Evangelium secundum Lucam 11, 7)
et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisæi quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate (Evangelium secundum Lucam 11, 39)
stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit (Evangelium secundum Lucam 11, 40)
et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus et Thomas cum eis venit Jesus januis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)
dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad januas aperientes autem neminem intus invenimus (Actus Apostolorum 5, 23)