Fundar 59 Resultados para: iniquitatis

  • non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostræ (Liber Isaiae 64, 7)

  • ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos (Liber Isaiae 64, 9)

  • hæc dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt (Liber Ieremiae 2, 5)

  • quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi hæc propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua pollutæ sunt plantæ tuæ (Liber Ieremiae 13, 22)

  • omnes amatores tui obliti sunt tui te non quærent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua (Liber Ieremiae 30, 14)

  • quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuæ et dura peccata tua feci hæc tibi (Liber Ieremiae 30, 15)

  • ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israël (Prophetia Ezechielis 4, 5)

  • argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est (Prophetia Ezechielis 7, 19)

  • fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis (Prophetia Ezechielis 14, 3)

  • propter hoc loquere eis et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus homo homo de domo Israël qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum (Prophetia Ezechielis 14, 4)

  • quia homo homo de domo Israël et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me (Prophetia Ezechielis 14, 7)

  • eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum (Prophetia Ezechielis 21, 23)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina