Fundar 30 Resultados para: fontes

  • anno sescentesimo vitæ Nœ mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cæli apertæ sunt (Liber Genesis 7, 11)

  • et clausi sunt fontes abyssi et cataractæ cæli et prohibitæ sunt pluviæ de cælo (Liber Genesis 8, 2)

  • venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmæ et castrametati sunt juxta aquas (Liber Exodus 15, 27)

  • fontes vero et cisternæ et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur (Liber Leviticus 11, 36)

  • profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmæ septuaginta ibique castrametati sunt (Liber Numeri 33, 9)

  • dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus jumenta intereant (Liber I Regum 18, 5)

  • et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus (Liber II Regum 3, 19)

  • et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa (Liber II Regum 3, 25)

  • congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terræ dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam (Liber II Paralipomenon 32, 4)

  • dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te cæli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quæ in eis sunt (Liber Thobis 8, 7)

  • illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de cælo consecuti sunt (Liber Iudith 5, 15)

  • erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum (Liber Iudith 7, 7)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina