Fundar 205 Resultados para: finem in mundum
juravit Dominus in superbia Jacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum (Prophetia Amos 8, 7)
propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem judicium quia impius prævalet adversus justum propterea egreditur judicium perversum (Prophetia Habacuc 1, 4)
quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit (Prophetia Habacuc 2, 3)
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animæ vero suæ detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
Pharisæe cæce munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)
qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Matthaeum 24, 13)
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem (Evangelium secundum Matthaeum 26, 58)
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ (Evangelium secundum Marcum 8, 36)
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
amen dico vobis ubicumque prædicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit hæc narrabitur in memoriam ejus (Evangelium secundum Marcum 14, 9)