Fundar 131 Resultados para: fidem salutis

  • juxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram (Epistula ad Hebraeos 11, 13)

  • qui per fidem devicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum (Epistula ad Hebraeos 11, 33)

  • mementote præpositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (Epistula ad Hebraeos 13, 7)

  • fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ (Epistula Iacobi 2, 1)

  • quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)

  • sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam (Epistula Iacobi 2, 18)

  • qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)

  • Simon Petrus servus et apostolus Jesu Christi his qui coæqualem nobis sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri et salvatoris Jesu Christi (Epistula II Petri 1, 1)

  • scio ubi habitas ubi sedes est Satanæ et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat (Apocalypsis Ioannis 2, 13)

  • novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus (Apocalypsis Ioannis 2, 19)

  • hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu (Apocalypsis Ioannis 14, 12)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina