Fundar 81 Resultados para: fœdus

  • pepigit autem Jojadæ fœdus inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini (Liber II Paralipomenon 23, 16)

  • nunc igitur placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël et avertat a nobis furorem iræ suæ (Liber II Paralipomenon 29, 10)

  • et stans in tribunali suo percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret præcepta et testimonia et justificationes ejus in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quæ scripta sunt in volumine illo quem legerat (Liber II Paralipomenon 34, 31)

  • percutiamus fœdus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt juxta voluntatem Domini et eorum qui timent præceptum Dei nostri secundum legem fiat (Liber Esdrae 10, 3)

  • miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum (Liber Nehemiae 6, 2)

  • et invenisti cor ejus fidele coram te et percussisti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Jebusei et Gergesei ut dares semini ejus et implesti verba tua quoniam justus es (Liber Nehemiae 9, 8)

  • super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus et scribimus et signant principes nostri Levitæ nostri et sacerdotes nostri (Liber Nehemiae 9, 38)

  • pepigi fœdus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine (Liber Iob 31, 1)

  • ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiæ conventionem indignantes ne forte fœdus inrumperent (Liber II Maccabaeorum 13, 25)

  • et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum (Liber Isaiae 24, 5)

  • dixistis enim percussimus fœdus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus (Liber Isaiae 28, 15)

  • et delebitur fœdus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem (Liber Isaiae 28, 18)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina