Fundar 492 Resultados para: exploratores civitatem Hiericho Rahab vobiscum

  • atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël (Liber Numeri 35, 34)

  • hæc sunt mandata atque judicia quæ præcepit Dominus per manum Mosi ad filios Israël in campestribus Moab super Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 36, 13)

  • ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris (Liber Deuteronomii 1, 42)

  • et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos (Liber Deuteronomii 3, 6)

  • quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens (Liber Deuteronomii 9, 9)

  • et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 11)

  • si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacem (Liber Deuteronomii 20, 10)

  • quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quæ contra te dimicat (Liber Deuteronomii 20, 20)

  • ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero (Liber Deuteronomii 31, 27)

  • ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israël obtinendam et morere in monte (Liber Deuteronomii 32, 49)

  • ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina