Fundar 269 Resultados para: exercituum

  • propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus sicut visitavi regem Assur (Liber Ieremiae 50, 18)

  • aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa iræ suæ quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum (Liber Ieremiae 50, 25)

  • ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuæ (Liber Ieremiae 50, 31)

  • hæc dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israël et filii Juda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos (Liber Ieremiae 50, 33)

  • redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen ejus judicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 50, 34)

  • quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël (Liber Ieremiae 51, 5)

  • juravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur (Liber Ieremiae 51, 14)

  • non sicut hæc pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israël sceptrum hereditatis ejus Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 19)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël filia Babylon quasi area tempus trituræ ejus adhuc modicum et veniet tempus messionis ejus (Liber Ieremiae 51, 33)

  • et inebriabo principes ejus et sapientes ejus duces ejus et magistratus ejus et fortes ejus et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 57)

  • hæc dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portæ ejus excelsæ igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt (Liber Ieremiae 51, 58)

  • ut non erret ultra domus Israël a me neque polluatur in universis prævaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum ait Dominus exercituum (Prophetia Ezechielis 14, 11)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina