Fundar 457 Resultados para: esset
numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu ejus et ad austrum et in campestribus habitaretur (Prophetia Zachariae 7, 7)
et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum (Prophetia Zachariae 7, 14)
et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 4)
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
Joseph autem vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)
cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judææ in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
cum autem audisset quod Johannes traditus esset secessit in Galilæam (Evangelium secundum Matthaeum 4, 12)
et cum ejecta esset turba intravit et tenuit manum ejus et surrexit puella (Evangelium secundum Matthaeum 9, 25)
quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 48)
tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)
cum sero autem factum esset dicit dominus vineæ procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)