Fundar 180 Resultados para: egressus

  • sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut præcepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Ægypto (Liber Exodus 34, 18)

  • et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbæ laudaverunt Dominum ruentes in facies suas (Liber Leviticus 9, 24)

  • qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam (Liber Leviticus 14, 3)

  • lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo (Liber Leviticus 16, 24)

  • ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël jurgatus est in castris cum viro israhelite (Liber Leviticus 24, 10)

  • sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum (Liber Numeri 16, 35)

  • at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti (Liber Numeri 20, 20)

  • qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Jasa pugnavitque contra eum (Liber Numeri 21, 23)

  • ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon (Liber Numeri 21, 28)

  • misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Ægypto qui operuit superficiem terræ sedens contra me (Liber Numeri 22, 5)

  • dicens ecce populus qui egressus est de Ægypto operuit superficiem terræ veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum (Liber Numeri 22, 11)

  • quod cum audisset Balac egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon (Liber Numeri 22, 36)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina