Fundar 181 Resultados para: duodecim tribuum
et ecce mulier quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus (Evangelium secundum Matthaeum 9, 20)
et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem (Evangelium secundum Matthaeum 10, 1)
duodecim autem apostolorum nomina sunt hæc primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
hos duodecim misit Jesus præcipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 5)
et factum est cum consummasset Jesus præcipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et prædicaret in civitatibus eorum (Evangelium secundum Matthaeum 11, 1)
et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos (Evangelium secundum Matthaeum 14, 20)
Jesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
et ascendens Jesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis (Evangelium secundum Matthaeum 20, 17)
tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Judas Scarioth ad principes sacerdotum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 14)
vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 20)
adhuc ipso loquente ecce Judas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 53)