Fundar 31 Resultados para: dæmonia
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo (Evangelium secundum Lucam 10, 17)
quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe dæmoniorum eicit dæmonia (Evangelium secundum Lucam 11, 15)
si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me dæmonia (Evangelium secundum Lucam 11, 18)
si autem ego in Beelzebub eicio dæmonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi judices vestri erunt (Evangelium secundum Lucam 11, 19)
porro si in digito Dei eicio dæmonia profecto prævenit in vos regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 11, 20)
et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio dæmonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor (Evangelium secundum Lucam 13, 32)
et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque pænitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent dæmonia et simulacra aurea et argentea et ærea et lapidea et lignea quæ neque videre possunt neque audire neque ambulare (Apocalypsis Ioannis 9, 20)