Fundar 5961 Resultados para: cum

  • scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit pænitentiæ locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam (Epistula ad Hebraeos 12, 17)

  • itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia (Epistula ad Hebraeos 12, 28)

  • obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 17)

  • cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos (Epistula ad Hebraeos 13, 23)

  • omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis (Epistula Iacobi 1, 2)

  • postulet autem in fide nihil hæsitans qui enim hæsitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur (Epistula Iacobi 1, 6)

  • exortus est enim sol cum ardore et arefecit fænum et flos ejus decidit et decor vultus ejus deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet (Epistula Iacobi 1, 11)

  • beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 1, 12)

  • nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat (Epistula Iacobi 1, 13)

  • dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem (Epistula Iacobi 1, 15)

  • quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus (Epistula Iacobi 2, 10)

  • in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus (Epistula Iacobi 3, 2)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina