Fundar 3276 Resultados para: cor

  • oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiæ habentes maledictionis filii (Epistula II Petri 2, 14)

  • correptionem vero habuit suæ vesaniæ subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetæ insipientiam (Epistula II Petri 2, 16)

  • libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est hujus et servus est (Epistula II Petri 2, 19)

  • in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu ejus suadeamus corda nostra (Epistula I Ioannis 3, 19)

  • quoniam si reprehenderit nos cor major est Deus corde nostro et novit omnia (Epistula I Ioannis 3, 20)

  • carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum (Epistula I Ioannis 3, 21)

  • et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata ejus custodimus et ea quæ sunt placita coram eo facimus (Epistula I Ioannis 3, 22)

  • sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Jesu Filio Patris in veritate et caritate (Epistula II Ioannis 1, 3)

  • misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur (Epistula Iudae 1, 2)

  • cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus judicium inferre blasphemiæ sed dixit imperet tibi Dominus (Epistula Iudae 1, 9)

  • hii autem quæcumque quidem ignorant blasphemant quæcumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur (Epistula Iudae 1, 10)

  • væ illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt (Epistula Iudae 1, 11)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina