Fundar 17 Resultados para: confortare

  • vocavitque Moses Josue et dixit ei coram omni Israël confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum juravit Dominus et tu eam sorte divides (Liber Deuteronomii 31, 7)

  • præcepitque Josue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israël in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum (Liber Deuteronomii 31, 23)

  • confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua juravi patribus suis ut traderem eam illis (Liber Iosue 1, 6)

  • confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam præcepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quæ agis (Liber Iosue 1, 7)

  • ecce præcipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris (Liber Iosue 1, 9)

  • qui contradixerit ori tuo et non obœdierit cunctis sermonibus quos præceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age (Liber Iosue 1, 18)

  • ego ingredior viam universæ terræ confortare et esto vir (Liber I Regum 2, 2)

  • accedens autem propheta ad regem Israël dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te (Liber I Regum 20, 22)

  • confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet (Liber I Paralipomenon 19, 13)

  • tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas (Liber I Paralipomenon 22, 13)

  • nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii confortare et perfice (Liber I Paralipomenon 28, 10)

  • dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini (Liber I Paralipomenon 28, 20)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina