Fundar 8 Resultados para: comedentes

  • et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi (Liber I Samuelis 14, 34)

  • qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthim et de terra Juda (Liber I Samuelis 30, 16)

  • sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui (Liber I Regum 2, 7)

  • Juda et Israël innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque lætantes (Liber I Regum 4, 20)

  • fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes præparaverunt enim eis fratres sui (Liber I Paralipomenon 12, 39)

  • pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum (Liber Isaiae 21, 5)

  • Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi. (Prophetia Danielis 11, 26)

  • sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Nœ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina