Fundar 262 Resultados para: caput

  • et acceperunt spolia eorum et prædam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram ejus quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 7, 47)

  • et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo (Liber I Maccabaeorum 11, 17)

  • Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis præcincti (Liber II Maccabaeorum 10, 25)

  • præcepit autem Judas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri (Liber II Maccabaeorum 15, 30)

  • suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 35)

  • benedictio super caput justi os autem impiorum operit iniquitatem (Liber Proverbiorum 10, 6)

  • qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium (Liber Proverbiorum 11, 26)

  • qui dimittit aquam caput est jurgiorum et antequam patiatur contumeliam judicium deserit (Liber Proverbiorum 17, 14)

  • prunam enim congregabis super caput ejus et Dominus reddet tibi (Liber Proverbiorum 25, 22)

  • ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (Canticum Canticorum 5, 2)

  • caput ejus aurum optimum comæ ejus sicut elatæ palmarum nigræ quasi corvus (Canticum Canticorum 5, 11)

  • caput tuum ut Carmelus et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus (Canticum Canticorum 7, 5)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina