Fundar 86 Resultados para: bonos fructus
comedent igitur fructus viæ suæ suisque consiliis saturabuntur (Liber Proverbiorum 1, 31)
melior est adquisitio ejus negotiatione argenti et auro primo fructus ejus (Liber Proverbiorum 3, 14)
melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo (Liber Proverbiorum 8, 19)
opus justi ad vitam fructus impii ad peccatum (Liber Proverbiorum 10, 16)
fructus justi lignum vitæ et qui suscipit animas sapiens est (Liber Proverbiorum 11, 30)
jacebunt mali ante bonos et impii ante portas justorum (Liber Proverbiorum 14, 19)
in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos (Liber Proverbiorum 15, 3)
melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate (Liber Proverbiorum 16, 8)
mors et vita in manu linguæ qui diligunt eam comedent fructus ejus (Liber Proverbiorum 18, 21)
qui servat ficum comedet fructus ejus et qui custos est domini sui glorificabitur (Liber Proverbiorum 27, 18)
avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas (Liber Ecclesiastes 5, 9)
sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus ejus dulcis gutturi meo (Canticum Canticorum 2, 3)