Fundar 2822 Resultados para: bis

  • ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis (Epistula I Ioannis 2, 19)

  • non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est (Epistula I Ioannis 2, 21)

  • vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis (Epistula I Ioannis 2, 24)

  • et hæc est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam æternam (Epistula I Ioannis 2, 25)

  • hæc scripsi vobis de eis qui seducunt vos (Epistula I Ioannis 2, 26)

  • et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo (Epistula I Ioannis 2, 27)

  • videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum (Epistula I Ioannis 3, 1)

  • in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere (Epistula I Ioannis 3, 16)

  • et hoc est mandatum ejus ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis (Epistula I Ioannis 3, 23)

  • et qui servat mandata ejus in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit (Epistula I Ioannis 3, 24)

  • vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam major est qui in vobis est quam qui in mundo (Epistula I Ioannis 4, 4)

  • in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina