Fundar 486 Resultados para: atque

  • timor Domini principium scientiæ sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt (Liber Proverbiorum 1, 7)

  • fili mi ne effluant hæc ab oculis tuis custodi legem atque consilium (Liber Proverbiorum 3, 21)

  • et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi præcepta mea et vives (Liber Proverbiorum 4, 4)

  • peccantem virum iniquum involvet laqueus et justus laudabit atque gaudebit (Liber Proverbiorum 29, 6)

  • virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundet matrem suam (Liber Proverbiorum 29, 15)

  • quis ascendit in cælum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terræ quod nomen ejus et quod nomen filii ejus si nosti (Liber Proverbiorum 30, 4)

  • dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 17)

  • et idcirco tæduit me vitæ meæ videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus (Liber Ecclesiastes 2, 17)

  • cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris et in curis multis et in ærumna atque tristitia (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et lætetur de labore suo hoc est donum Dei (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ quos dedit ei Deus sub sole (Liber Ecclesiastes 8, 15)

  • omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina